Found 1210 Results for: Sem
sade considerat semitas domus suæ et panem otiosa non comedet (Liber Proverbiorum 31, 27)
cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole (Liber Ecclesiastes 2, 11)
nemo est qui semper vivat et qui hujus rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo (Liber Ecclesiastes 9, 4)
qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet (Liber Ecclesiastes 11, 4)
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit (Liber Ecclesiastes 11, 6)
paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meæ et in cubiculum genetricis meæ (Canticum Canticorum 3, 4)
filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur (Liber Sapientiae 3, 16)
et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam cujus cum præterierit non est vestigium invenire neque semitam carinæ illius in fluctibus (Liber Sapientiae 5, 10)
decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente (Liber Sapientiae 7, 2)
et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum (Liber Sapientiae 8, 20)
et sic correctæ sunt semitæ eorum qui in terris sunt et quæ tibi placent didicerunt homines (Liber Sapientiae 9, 18)
hæc populum justum et semen sine querella liberavit a nationibus quæ illum conprimebant (Liber Sapientiae 10, 15)