Found 1920 Results for: Sede De Deus
Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis (Liber Psalmorum 67, 21)
verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis (Liber Psalmorum 67, 22)
viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto (Liber Psalmorum 67, 25)
manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis (Liber Psalmorum 67, 29)
mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ benedictus Deus (Liber Psalmorum 67, 36)
salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam (Liber Psalmorum 68, 2)
Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita (Liber Psalmorum 68, 6)
non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quærunt te Deus Israël (Liber Psalmorum 68, 7)
ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiæ tuæ exaudi me in veritate salutis tuæ (Liber Psalmorum 68, 14)
ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me (Liber Psalmorum 68, 30)
quoniam Deus salvam faciet Sion et ædificabuntur civitates Judææ et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam (Liber Psalmorum 68, 36)
Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina (Liber Psalmorum 69, 2)