Mosaico decorativo

Found 1920 Results for: Sede De Deus

  • arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum (Liber Ieremiae 2, 19)

  • si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus (Liber Ieremiae 2, 22)

  • convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster (Liber Ieremiae 3, 22)

  • et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam (Liber Ieremiae 4, 10)

  • hæc dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos (Liber Ieremiae 5, 14)

  • quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra (Liber Ieremiae 5, 19)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto (Liber Ieremiae 7, 3)

  • ideo hæc dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super jumenta et super lignum regionis et super fruges terræ et succendetur et non extinguetur (Liber Ieremiae 7, 20)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes (Liber Ieremiae 7, 21)

  • sed hoc verbum præcepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis (Liber Ieremiae 7, 23)

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis (Liber Ieremiae 9, 15)

  • Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina