Found 2330 Results for: Sed
cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt (Liber Thobis 11, 12)
ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo (Liber Thobis 11, 18)
sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ adlata sunt sibi adsumere (Liber Thobis 12, 4)
videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor (Liber Thobis 12, 19)
nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc (Liber Thobis 14, 12)
accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ (Liber Iudith 3, 15)
memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando dejecit (Liber Iudith 4, 13)
denique Chananeum regem et Jebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt (Liber Iudith 5, 20)
et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii (Liber Iudith 6, 8)
et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quæ angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte (Liber Iudith 7, 5)
sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in præcipitio constituti (Liber Iudith 7, 8)
non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat (Liber Iudith 8, 12)