Mosaico decorativo

Found 2330 Results for: Sed

  • quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quæ contra te dimicat (Liber Deuteronomii 20, 20)

  • et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua (Liber Deuteronomii 21, 13)

  • sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam (Liber Deuteronomii 21, 14)

  • sed filium odiosæ agnoscet primogenitum dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum ejus et huic debentur primogenita (Liber Deuteronomii 21, 17)

  • non permanebit cadaver ejus in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 21, 23)

  • non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et præteribis sed reduces fratri tuo (Liber Deuteronomii 22, 1)

  • si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo (Liber Deuteronomii 22, 4)

  • sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore (Liber Deuteronomii 22, 7)

  • gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies (Liber Deuteronomii 23, 13)

  • sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 23, 20)

  • cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ sed vacabit absque culpa domui suæ ut uno anno lætetur cum uxore sua (Liber Deuteronomii 24, 5)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina