Mosaico decorativo

Found 1978 Results for: Sanctus Book: Deus Digital: Hebraica

  • facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 3, 8)

  • et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi (Evangelium secundum Lucam 3, 22)

  • dicens sine quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 34)

  • et cœperunt cogitare scribæ et Pharisæi dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Lucam 5, 21)

  • accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem prædicans quanta illi fecisset Jesus (Evangelium secundum Lucam 8, 39)

  • Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quæ oporteat dicere (Evangelium secundum Lucam 12, 12)

  • dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quæ autem parasti cujus erunt (Evangelium secundum Lucam 12, 20)

  • considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis (Evangelium secundum Lucam 12, 24)

  • si autem fænum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillæ fidei (Evangelium secundum Lucam 12, 28)

  • et ait illis vos estis qui justificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum (Evangelium secundum Lucam 16, 15)

  • Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis (Evangelium secundum Lucam 18, 7)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina