Found 43 Results for: Sacerdoti

  • ibit cujus est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea (Liber Leviticus 14, 35)

  • die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbæ et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti (Liber Leviticus 15, 14)

  • et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbæ ad ostium tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 15, 29)

  • ideo offerre debent sacerdoti filii Israël hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino (Liber Leviticus 17, 5)

  • qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium (Liber Leviticus 22, 14)

  • in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii (Liber Numeri 6, 10)

  • et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti (Liber Numeri 18, 28)

  • tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium (Liber Numeri 19, 3)

  • et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiæ Domini sunt (Liber Numeri 31, 29)

  • tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum (Liber Numeri 31, 41)

  • præcepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Josue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israël et dixit ad eos (Liber Numeri 32, 28)

  • hoc erit judicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum (Liber Deuteronomii 18, 3)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina