Found 1432 Results for: Rex
et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Jonathan (Liber I Maccabaeorum 10, 88)
et rex Ægypti congregavit exercitum sicut harena quæ est circa ora maris et naves multas et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo (Liber I Maccabaeorum 11, 1)
et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset (Liber I Maccabaeorum 11, 2)
et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex (Liber I Maccabaeorum 11, 5)
rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala (Liber I Maccabaeorum 11, 8)
Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius (Liber I Maccabaeorum 11, 14)
et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum (Liber I Maccabaeorum 11, 15)
et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est (Liber I Maccabaeorum 11, 16)
et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra (Liber I Maccabaeorum 11, 18)
et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium (Liber I Maccabaeorum 11, 26)
et consensit rex et scripsit Jonathæ epistulas de his omnibus hunc modum continentes (Liber I Maccabaeorum 11, 29)
rex Demetrius Jonathæ fratri salutem et genti Judæorum (Liber I Maccabaeorum 11, 30)