Found 1432 Results for: Rex
rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)
protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Judæ (Liber Esdrae 1, 8)
hii sunt autem filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Judam unusquisque in civitatem suam (Liber Esdrae 2, 1)
et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei (Liber Esdrae 3, 2)
dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppes juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis (Liber Esdrae 3, 7)
et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes patrum Israël non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis rex Cyrus rex Persarum (Liber Esdrae 4, 3)
verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem (Liber Esdrae 4, 17)
tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et cœperunt ædificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos (Liber Esdrae 5, 2)
hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos sumus servi Dei cæli et terræ et ædificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israël magnus ædificaverat et extruxerat (Liber Esdrae 5, 11)
anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei ædificaretur (Liber Esdrae 5, 13)
nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)
tunc Darius rex præcepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone (Liber Esdrae 6, 1)