Found 1432 Results for: Rex
in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Jojachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum (Liber II Regum 24, 1)
et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Eufraten omnia quæ fuerant regis Ægypti (Liber II Regum 24, 7)
venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi ejus obpugnarent eam (Liber II Regum 24, 11)
egressusque est Jojachin rex Juda ad regem Babylonis ipse et mater ejus et servi ejus et principes ejus et eunuchi ejus et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui (Liber II Regum 24, 12)
et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini (Liber II Regum 24, 13)
et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem (Liber II Regum 24, 16)
factum est autem anno nono regni ejus mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu ejus munitiones (Liber II Regum 25, 1)
percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua (Liber II Regum 25, 21)
populo autem qui relictus erat in terra Juda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis præfecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan (Liber II Regum 25, 22)
quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismaël filius Nathaniæ et Johanan filius Caree et Sareja filius Thenaameth Nethophathites et Jezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum (Liber II Regum 25, 23)
factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Jojachin regis Judæ mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare cœperat caput Jojachin regis Juda de carcere (Liber II Regum 25, 27)
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba (Liber I Paralipomenon 1, 43)
