Mosaico decorativo

Found 1033 Results for: Rex David Absalom

  • fecit quoque sibi domos in civitate David et ædificavit locum arcæ Dei tetenditque ei tabernaculum (Liber I Paralipomenon 15, 1)

  • tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum (Liber I Paralipomenon 15, 2)

  • vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asajam Johel Semejam Elihel et Aminadab (Liber I Paralipomenon 15, 11)

  • dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus lætitiæ (Liber I Paralipomenon 15, 16)

  • igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)

  • porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo (Liber I Paralipomenon 16, 1)

  • cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini (Liber I Paralipomenon 16, 2)

  • in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus (Liber I Paralipomenon 16, 7)

  • reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suæ (Liber I Paralipomenon 16, 43)

  • cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem fœderis Domini sub pellibus est (Liber I Paralipomenon 17, 1)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina