Found 179 Results for: Respondens
et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum (Evangelium secundum Marcum 9, 16)
qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me (Evangelium secundum Marcum 9, 18)
at ille respondens dixit eis quid vobis præcepit Moses (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
quibus respondens Jesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud (Evangelium secundum Marcum 10, 5)
et ille respondens ait illi magister omnia hæc conservavi a juventute mea (Evangelium secundum Marcum 10, 20)
discipuli autem obstupescebant in verbis ejus at Jesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire (Evangelium secundum Marcum 10, 24)
respondens Jesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium (Evangelium secundum Marcum 10, 29)
et respondens illi Jesus dixit quid vis tibi faciam cæcus autem dixit ei rabboni ut videam (Evangelium secundum Marcum 10, 51)
et respondens dixit ei jam non amplius in æternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli ejus (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
et respondens Jesus ait illis habete fidem Dei (Evangelium secundum Marcum 11, 22)
Jesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 29)
et respondentes dicunt Jesu nescimus respondens Jesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam (Evangelium secundum Marcum 11, 33)