Found 1100 Results for: Regnavit David
viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus (Liber II Regum 16, 2)
dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius ejus pro eo (Liber II Regum 16, 20)
anno duodecimo Ahaz regis Juda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israël novem annis (Liber II Regum 17, 1)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)
anno tertio Osee filii Hela regis Israël regnavit Ezechias filius Ahaz regis Juda (Liber II Regum 18, 1)
viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Abi filia Zacchariæ (Liber II Regum 18, 2)
fecitque quod erat bonum coram Domino juxta omnia quæ fecerat David pater suus (Liber II Regum 18, 3)
protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 19, 34)
cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius ejus pro eo (Liber II Regum 19, 37)
revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini (Liber II Regum 20, 5)
et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 20, 6)
dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius ejus pro eo (Liber II Regum 20, 21)