Found 1100 Results for: Regnavit David
ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quæ fecerat ante eum nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 15, 3)
sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem (Liber I Regum 15, 4)
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei (Liber I Regum 15, 5)
et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 8)
in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda (Liber I Regum 15, 9)
et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 10)
et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater ejus (Liber I Regum 15, 11)
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Josaphat filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 24)
Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda regnavitque super Israël duobus annis (Liber I Regum 15, 25)
interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda et regnavit pro eo (Liber I Regum 15, 28)
anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis (Liber I Regum 15, 33)
dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 6)