Mosaico decorativo

Found 2484 Results for: Reges Israel

  • et fortissimus quoque cujus cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt (Liber II Samuelis 17, 10)

  • sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israël a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum (Liber II Samuelis 17, 11)

  • quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israël civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea (Liber II Samuelis 17, 13)

  • dixitque Absalom et omnis vir Israël melius consilium Husai Arachitæ consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum (Liber II Samuelis 17, 14)

  • et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israël et ego tale et tale dedi consilium (Liber II Samuelis 17, 15)

  • David autem venit in Castra et Absalom transivit Jordanem ipse et omnis vir Israël cum eo (Liber II Samuelis 17, 24)

  • et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad (Liber II Samuelis 17, 26)

  • itaque egressus est populus in campum contra Israël et factum est prœlium in saltu Ephraim (Liber II Samuelis 18, 6)

  • et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium (Liber II Samuelis 18, 7)

  • cecinit autem Joab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israël volens parcere multitudini (Liber II Samuelis 18, 16)

  • et tulerunt Absalom et projecerunt eum in saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis omnis autem Israël fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 18, 17)

  • surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 19, 8)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina