Found 483 Results for: Regem Jora
misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem (Liber II Paralipomenon 8, 18)
dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua (Liber II Paralipomenon 9, 5)
sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israël et vult servare eum in æternum idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam (Liber II Paralipomenon 9, 8)
profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem (Liber II Paralipomenon 10, 1)
loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad universum Israël qui est in Juda et Beniamin (Liber II Paralipomenon 11, 3)
constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat (Liber II Paralipomenon 11, 22)
protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber II Paralipomenon 16, 2)
in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Juda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriæ et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 7)
dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello (Liber II Paralipomenon 18, 3)
dixitque Josaphat ad regem Israël consule obsecro inpræsentiarum sermonem Domini (Liber II Paralipomenon 18, 4)
venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras (Liber II Paralipomenon 18, 14)
et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio (Liber II Paralipomenon 18, 19)