Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • et præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius (Liber Sapientiae 7, 8)

  • nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius (Liber Sapientiae 7, 9)

  • super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius (Liber Sapientiae 7, 10)

  • mihi autem det Deus dicere ex sententia et præsumere digna horum quæ dantur quoniam ipse et sapientiæ dux est et sapientium emendator (Liber Sapientiae 7, 15)

  • naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum (Liber Sapientiae 7, 20)

  • est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere (Liber Sapientiae 7, 22)

  • hanc amavi et exquisivi a juventute mea et quæsivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formæ illius (Liber Sapientiae 8, 2)

  • et si justitiam quis diligit labores hujus magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus (Liber Sapientiae 8, 7)

  • proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei (Liber Sapientiae 8, 9)

  • habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores juvenis (Liber Sapientiae 8, 10)

  • tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent (Liber Sapientiae 8, 12)

  • propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam (Liber Sapientiae 8, 13)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina