Found 20233 Results for: Re
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit (Liber Proverbiorum 14, 21)
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas (Liber Proverbiorum 14, 23)
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis ejus erit spes (Liber Proverbiorum 14, 26)
in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis (Liber Proverbiorum 14, 28)
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia (Liber Proverbiorum 14, 30)
qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus honorat autem eum qui miseretur pauperis (Liber Proverbiorum 14, 31)
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet (Liber Proverbiorum 14, 33)
acceptus est regi minister intellegens iracundiam ejus inutilis sustinebit (Liber Proverbiorum 14, 35)
responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem (Liber Proverbiorum 15, 1)
lingua placabilis lignum vitæ quæ inmoderata est conteret spiritum (Liber Proverbiorum 15, 4)
stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet (Liber Proverbiorum 15, 5)
doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur (Liber Proverbiorum 15, 10)