Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiæ conventionem indignantes ne forte fœdus inrumperent (Liber II Maccabaeorum 13, 25)

  • tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit (Liber II Maccabaeorum 13, 26)

  • et tenuisse regiones adversus Antiochum et ejus ducem Lysiam (Liber II Maccabaeorum 14, 2)

  • Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare (Liber II Maccabaeorum 14, 3)

  • venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hæc et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit (Liber II Maccabaeorum 14, 4)

  • tempus autem oportunum dementiæ suæ nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur (Liber II Maccabaeorum 14, 5)

  • respondit ipsi qui dicuntur Asidei Judæorum quibus præest Judas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum (Liber II Maccabaeorum 14, 6)

  • nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni (Liber II Maccabaeorum 14, 7)

  • primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur (Liber II Maccabaeorum 14, 8)

  • sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice (Liber II Maccabaeorum 14, 9)

  • nam quamdiu superest Judas inpossibile est pacem esse negotiis (Liber II Maccabaeorum 14, 10)

  • qui statim Nicanorem præpositum elefantorum ducem misit Judæam (Liber II Maccabaeorum 14, 12)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina