Found 20233 Results for: Re
qui respondit quis constituit te principem et judicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Ægyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud (Liber Exodus 2, 14)
audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum (Liber Exodus 2, 15)
erant sacerdoti Madian septem filiæ quæ venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui (Liber Exodus 2, 16)
supervenere pastores et ejecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum (Liber Exodus 2, 17)
quæ cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito (Liber Exodus 2, 18)
responderunt vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus (Liber Exodus 2, 19)
at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem (Liber Exodus 2, 20)
juravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam ejus (Liber Exodus 2, 21)
post multum temporis mortuus est rex Ægypti et ingemescentes filii Israël propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus (Liber Exodus 2, 23)
et audivit gemitum eorum ac recordatus fœderis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Jacob (Liber Exodus 2, 24)
respexit filios Israël et cognovit eos (Liber Exodus 2, 25)
Moses autem pascebat oves Jethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb (Liber Exodus 3, 1)