Found 20233 Results for: Re
duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente (Liber Iob 39, 16)
cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem ejus (Liber Iob 39, 18)
contemnit pavorem nec cedit gladio (Liber Iob 39, 22)
super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus (Liber Iob 39, 23)
fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubæ sonare clangorem (Liber Iob 39, 24)
numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei (Liber Iob 39, 32)
respondens autem Job Domino dixit (Liber Iob 39, 33)
qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam (Liber Iob 39, 34)
respondens autem Dominus Job de turbine ait (Liber Iob 40, 1)
circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus (Liber Iob 40, 5)
disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia (Liber Iob 40, 6)
respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo (Liber Iob 40, 7)