Found 20233 Results for: Re
quæ prius tangere nolebat anima mea nunc præ angustia cibi mei sunt (Liber Iob 6, 7)
et hæc mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti (Liber Iob 6, 10)
nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea ærea est (Liber Iob 6, 12)
ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me (Liber Iob 6, 13)
qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit (Liber Iob 6, 14)
fratres mei præterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus (Liber Iob 6, 15)
tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo (Liber Iob 6, 17)
involutæ sunt semitæ gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt (Liber Iob 6, 18)
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt (Liber Iob 6, 20)
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere (Liber Iob 6, 25)
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis (Liber Iob 6, 26)
super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum (Liber Iob 6, 27)