Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • sed cum nullum motum jacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns jacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum jacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua (Liber Iudith 14, 14)

  • et ingressus tabernaculum Judith non invenit eam et exilivit foras ad populum (Liber Iudith 14, 15)

  • et dixit una mulier hebræa fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis jacet in terra et caput ipsius non est in illo (Liber Iudith 14, 16)

  • quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde (Liber Iudith 14, 17)

  • cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugæ præsidium sumunt (Liber Iudith 15, 1)

  • ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebræos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium (Liber Iudith 15, 2)

  • et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant præcipites filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent (Liber Iudith 15, 4)

  • misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël (Liber Iudith 15, 5)

  • omnis itaque regio omnisque urbs electam juventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum (Liber Iudith 15, 6)

  • reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde (Liber Iudith 15, 7)

  • hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quæque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in jumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de prædationibus eorum (Liber Iudith 15, 8)

  • Joachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith (Liber Iudith 15, 9)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina