Found 20233 Results for: Re
factum est autem cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Judæos (Liber Nehemiae 4, 1)
et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Judæi inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt (Liber Nehemiae 4, 2)
et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias (Liber Nehemiae 4, 8)
dixit autem Judas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus ædificare murum (Liber Nehemiae 4, 10)
et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus (Liber Nehemiae 4, 11)
perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (Liber Nehemiae 4, 14)
factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum (Liber Nehemiae 4, 15)
ædificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et ædificabant et clangebant bucina juxta me (Liber Nehemiae 4, 18)
et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero (Liber Nehemiae 4, 19)
in loco quocumque audieritis clangorem tubæ illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis (Liber Nehemiae 4, 20)
et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra (Liber Nehemiae 4, 21)
in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum (Liber Nehemiae 4, 22)