Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • omnesque prophetæ similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 11)

  • nuntius autem qui jerat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera (Liber II Paralipomenon 18, 12)

  • cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar (Liber II Paralipomenon 18, 13)

  • venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras (Liber II Paralipomenon 18, 14)

  • dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini (Liber II Paralipomenon 18, 15)

  • at ille ait vidi universum Israël dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace (Liber II Paralipomenon 18, 16)

  • et ait rex Israël ad Josaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quæ mala sunt (Liber II Paralipomenon 18, 17)

  • et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio (Liber II Paralipomenon 18, 19)

  • at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus dixitque Dominus decipies et prævalebis egredere et fac ita (Liber II Paralipomenon 18, 21)

  • nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala (Liber II Paralipomenon 18, 22)

  • accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheæ maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi (Liber II Paralipomenon 18, 23)

  • dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris (Liber II Paralipomenon 18, 24)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina