Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum (Liber Genesis 37, 7)

  • responderunt fratres ejus numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuæ hæc ergo causa somniorum atque sermonum invidiæ et odii fomitem ministravit (Liber Genesis 37, 8)

  • aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me (Liber Genesis 37, 9)

  • quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram (Liber Genesis 37, 10)

  • invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat (Liber Genesis 37, 11)

  • cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem (Liber Genesis 37, 12)

  • dixit ad eum Israël fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente (Liber Genesis 37, 13)

  • præsto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem (Liber Genesis 37, 14)

  • invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quæreret (Liber Genesis 37, 15)

  • at ille respondit fratres meos quæro indica mihi ubi pascant greges (Liber Genesis 37, 16)

  • dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Joseph post fratres suos et invenit eos in Dothain (Liber Genesis 37, 17)

  • qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere (Liber Genesis 37, 18)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina