Found 20233 Results for: Re
sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël (Liber I Paralipomenon 15, 14)
dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus lætitiæ (Liber I Paralipomenon 15, 16)
et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Jazihel et Semiramoth et Jahihel et Ani Eliab et Banajam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Jeihel janitores (Liber I Paralipomenon 15, 18)
porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis æneis concrepantes (Liber I Paralipomenon 15, 19)
et Barachias et Helcana janitores arcæ (Liber I Paralipomenon 15, 23)
porro Sebenias et Josaphat et Nathanaël et Amasai et Zaccharias et Banajas et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant janitores arcæ (Liber I Paralipomenon 15, 24)
igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)
porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)
universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo et sonitu bucinæ et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes (Liber I Paralipomenon 15, 28)
cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)
cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini (Liber I Paralipomenon 16, 2)
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assæ carnis bubulæ et frixam oleo similam (Liber I Paralipomenon 16, 3)