Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)

  • et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve (Liber II Regum 19, 36)

  • cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius ejus pro eo (Liber II Regum 19, 37)

  • et antequam egrederetur Esajas mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens (Liber II Regum 20, 4)

  • revertere et dic Ezechiæ duci populi mei hæc dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini (Liber II Regum 20, 5)

  • et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 20, 6)

  • cui ait Esajas hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus (Liber II Regum 20, 9)

  • et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus (Liber II Regum 20, 10)

  • invocavit itaque Esajas propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus (Liber II Regum 20, 11)

  • in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset Ezechias (Liber II Regum 20, 12)

  • lætatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quæ habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua (Liber II Regum 20, 13)

  • venit autem Esajas propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone (Liber II Regum 20, 14)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina