Found 20233 Results for: Re
si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro juxta verbum Domini (Liber II Regum 9, 26)
Ahazias autem rex Juda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est juxta Jeblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi (Liber II Regum 9, 27)
anno undecimo Joram filii Ahab rege Ahazia super Judam (Liber II Regum 9, 29)
venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram (Liber II Regum 9, 30)
ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum (Liber II Regum 9, 31)
levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quæ est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi (Liber II Regum 9, 32)
cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est (Liber II Regum 9, 34)
cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus (Liber II Regum 9, 35)
reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezraël comedent canes carnes Hiezabel (Liber II Regum 9, 36)
et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Hiezraël ita ut prætereuntes dicant hæcine est illa Hiezabel (Liber II Regum 9, 37)
erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad majores natu et ad nutricios Ahab dicens (Liber II Regum 10, 1)
eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri (Liber II Regum 10, 3)