Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • die noctuque æstu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis (Liber Genesis 31, 40)

  • sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus (Liber Genesis 31, 41)

  • nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri (Liber Genesis 31, 42)

  • respondit ei Laban filiæ et filii et greges tui et omnia quæ cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis (Liber Genesis 31, 43)

  • tulit itaque Jacob lapidem et erexit illum in titulum (Liber Genesis 31, 45)

  • dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum (Liber Genesis 31, 46)

  • intueatur Dominus et judicet inter nos quando recesserimus a nobis (Liber Genesis 31, 49)

  • si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui præsens respicit (Liber Genesis 31, 50)

  • dixitque rursus ad Jacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te (Liber Genesis 31, 51)

  • Deus Abraham et Deus Nahor judicet inter nos Deus patris eorum juravit Jacob per Timorem patris sui Isaac (Liber Genesis 31, 53)

  • immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi (Liber Genesis 31, 54)

  • Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum (Liber Genesis 31, 55)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina