Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum (Liber II Samuelis 24, 23)

  • cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (Liber II Samuelis 24, 24)

  • et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terræ et cohibita est plaga ab Israël (Liber II Samuelis 24, 25)

  • et rex David senuerat habebatque ætatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat (Liber I Regum 1, 1)

  • dixerunt ergo ei servi sui quæramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem (Liber I Regum 1, 2)

  • quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem (Liber I Regum 1, 3)

  • erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam (Liber I Regum 1, 4)

  • Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent (Liber I Regum 1, 5)

  • nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom (Liber I Regum 1, 6)

  • immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus juxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Juda servos regis (Liber I Regum 1, 9)

  • Nathan autem prophetam et Banajam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit (Liber I Regum 1, 10)

  • dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat (Liber I Regum 1, 11)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina