Found 20233 Results for: Re
fac ergo misericordiam in servum tuum quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me (Liber I Samuelis 20, 8)
responditque David ad Jonathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure (Liber I Samuelis 20, 10)
et ait Jonathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum (Liber I Samuelis 20, 11)
ait Jonathan ad David Domine Deus Israël si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero (Liber I Samuelis 20, 12)
hæc faciat Dominus Jonathan et hæc augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo (Liber I Samuelis 20, 13)
pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David (Liber I Samuelis 20, 16)
et addidit Jonathan dejerare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum (Liber I Samuelis 20, 17)
dixitque ad eum Jonathan cras kalendæ sunt et requireris (Liber I Samuelis 20, 18)
requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis juxta lapidem cui est nomen Ezel (Liber I Samuelis 20, 19)
et ego tres sagittas mittam juxta eum et jaciam quasi exercens me ad signum (Liber I Samuelis 20, 20)
absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendæ et sedit rex ad comedendum panem (Liber I Samuelis 20, 24)
cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quæ erat juxta parietem surrexit Jonathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David (Liber I Samuelis 20, 25)