Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 19)

  • dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 1, 20)

  • vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates (Liber Deuteronomii 1, 22)

  • qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra (Liber Deuteronomii 1, 24)

  • sumentes de fructibus ejus ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 1, 25)

  • et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri (Liber Deuteronomii 1, 26)

  • murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (Liber Deuteronomii 1, 27)

  • et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos (Liber Deuteronomii 1, 29)

  • et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro (Liber Deuteronomii 1, 32)

  • qui præcessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis (Liber Deuteronomii 1, 33)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina