Found 20233 Results for: Re
et erit Idumea possessio ejus hereditas Seir cedet inimicis suis Israël vero fortiter aget (Liber Numeri 24, 18)
de Jacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis (Liber Numeri 24, 19)
cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cujus extrema perdentur (Liber Numeri 24, 20)
et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te (Liber Numeri 24, 22)
venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebræos et ad extremum etiam ipsi peribunt (Liber Numeri 24, 24)
surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit (Liber Numeri 24, 25)
morabatur autem eo tempore Israël in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab (Liber Numeri 25, 1)
et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi (Liber Numeri 25, 6)
quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione (Liber Numeri 25, 7)
ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israël (Liber Numeri 25, 8)
Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo (Liber Numeri 25, 11)
idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem fœderis mei (Liber Numeri 25, 12)