Found 20233 Results for: Re
et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus ad quem nobis sermo (Epistula ad Hebraeos 4, 13)
qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate (Epistula ad Hebraeos 5, 2)
et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis (Epistula ad Hebraeos 5, 3)
nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron (Epistula ad Hebraeos 5, 4)
sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te (Epistula ad Hebraeos 5, 5)
qui in diebus carnis suæ preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia (Epistula ad Hebraeos 5, 7)
de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum (Epistula ad Hebraeos 5, 11)
etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo (Epistula ad Hebraeos 5, 12)
perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali (Epistula ad Hebraeos 5, 14)
baptismatum doctrinæ inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et judicii æterni (Epistula ad Hebraeos 6, 2)
et prolapsi sunt renovari rursus ad pænitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes (Epistula ad Hebraeos 6, 6)
terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo (Epistula ad Hebraeos 6, 7)