Found 20233 Results for: Re
sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent (Epistula I ad Timotheum 1, 3)
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei quæ est in fide (Epistula I ad Timotheum 1, 4)
volentes esse legis doctores non intellegentes neque quæ loquuntur neque de quibus adfirmant (Epistula I ad Timotheum 1, 7)
quæ est secundum evangelium gloriæ beati Dei quod creditum est mihi (Epistula I ad Timotheum 1, 11)
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate (Epistula I ad Timotheum 1, 13)
fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam (Epistula I ad Timotheum 1, 16)
regi autem sæculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt (Epistula I ad Timotheum 1, 19)
ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanæ ut discant non blasphemare (Epistula I ad Timotheum 1, 20)
pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (Epistula I ad Timotheum 2, 2)
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (Epistula I ad Timotheum 2, 4)