Found 20233 Results for: Re
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro (Epistula ad Colossenses 3, 8)
nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus (Epistula ad Colossenses 3, 9)
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum (Epistula ad Colossenses 3, 10)
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos (Epistula ad Colossenses 3, 13)
et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote (Epistula ad Colossenses 3, 15)
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Jesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Epistula ad Colossenses 3, 17)
mulieres subditæ estote viris sicut oportet in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 18)
viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas (Epistula ad Colossenses 3, 19)
filii obœdite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino (Epistula ad Colossenses 3, 20)
patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant (Epistula ad Colossenses 3, 21)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite (Epistula ad Colossenses 3, 24)
qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio (Epistula ad Colossenses 3, 25)