Found 20233 Results for: Re
quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis (Epistula ad Philippenses 3, 4)
circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3, 5)
secundum æmulationem persequens ecclesiam Dei secundum justitiam quæ in lege est conversatus sine querella (Epistula ad Philippenses 3, 6)
ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus et societatem passionum illius configuratus morti ejus (Epistula ad Philippenses 3, 10)
si quo modo occurram ad resurrectionem quæ est ex mortuis (Epistula ad Philippenses 3, 11)
non quod jam acceperim aut jam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 3, 12)
fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quæ quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quæ sunt in priora extendens me (Epistula ad Philippenses 3, 13)
quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit (Epistula ad Philippenses 3, 15)
verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula (Epistula ad Philippenses 3, 16)
imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos (Epistula ad Philippenses 3, 17)
quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt (Epistula ad Philippenses 3, 19)
nostra autem conversatio in cælis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Jesum Christum (Epistula ad Philippenses 3, 20)