Found 20233 Results for: Re
sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus (Epistula ad Ephesios 5, 24)
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea (Epistula ad Ephesios 5, 25)
ut illam sanctificaret mundans lavacro aquæ in verbo (Epistula ad Ephesios 5, 26)
ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi sed ut sit sancta et inmaculata (Epistula ad Ephesios 5, 27)
ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit (Epistula ad Ephesios 5, 28)
propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suæ et erunt duo in carne una (Epistula ad Ephesios 5, 31)
verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum (Epistula ad Ephesios 5, 33)
filii obœdite parentibus vestris in Domino hoc enim est justum (Epistula ad Ephesios 6, 1)
honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione (Epistula ad Ephesios 6, 2)
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini (Epistula ad Ephesios 6, 4)
servi obœdite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo (Epistula ad Ephesios 6, 5)
et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis et personarum acceptio non est apud eum (Epistula ad Ephesios 6, 9)