Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • post tertium autem diem convocavit primos Judæorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum (Actus Apostolorum 28, 17)

  • qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me (Actus Apostolorum 28, 18)

  • contradicentibus autem Judæis coactus sum appellare Cæsarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare (Actus Apostolorum 28, 19)

  • propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum (Actus Apostolorum 28, 20)

  • rogamus autem a te audire quæ sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur (Actus Apostolorum 28, 22)

  • cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam (Actus Apostolorum 28, 23)

  • et quidam credebant his quæ dicebantur quidam vero non credebant (Actus Apostolorum 28, 24)

  • cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esajam prophetam ad patres nostros (Actus Apostolorum 28, 25)

  • dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis (Actus Apostolorum 28, 26)

  • incrassatum est enim cor populi hujus et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos (Actus Apostolorum 28, 27)

  • notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient (Actus Apostolorum 28, 28)

  • mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum (Actus Apostolorum 28, 30)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina