Found 20233 Results for: Re
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini ejus post ipsum cum non haberet filium (Actus Apostolorum 7, 5)
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti et constituit eum præpositum super Ægyptum et super omnem domum suam (Actus Apostolorum 7, 10)
venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri (Actus Apostolorum 7, 11)
cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto misit patres nostros primum (Actus Apostolorum 7, 12)
mittens autem Joseph accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque (Actus Apostolorum 7, 14)
et descendit Jacob in Ægyptum et defunctus est ipse et patres nostri (Actus Apostolorum 7, 15)
et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem (Actus Apostolorum 7, 16)
cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahæ crevit populus et multiplicatus est in Ægypto (Actus Apostolorum 7, 17)
quoadusque surrexit rex alius in Ægypto qui non sciebat Joseph (Actus Apostolorum 7, 18)
hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur (Actus Apostolorum 7, 19)
eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui (Actus Apostolorum 7, 20)
cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël (Actus Apostolorum 7, 23)