Found 20233 Results for: Re
adstiterunt reges terræ et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Actus Apostolorum 4, 26)
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël (Actus Apostolorum 4, 27)
facere quæ manus tua et consilium decreverunt fieri (Actus Apostolorum 4, 28)
et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum (Actus Apostolorum 4, 29)
et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia (Actus Apostolorum 4, 31)
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quæ possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia (Actus Apostolorum 4, 32)
et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis (Actus Apostolorum 4, 33)
neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quæ vendebant (Actus Apostolorum 4, 34)
Joseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere (Actus Apostolorum 4, 36)
cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum (Actus Apostolorum 4, 37)
vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum (Actus Apostolorum 5, 1)
et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit (Actus Apostolorum 5, 2)