Found 20233 Results for: Re
cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quæritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me (Evangelium secundum Ioannem 16, 19)
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora ejus cum autem pepererit puerum jam non meminit pressuræ propter gaudium quia natus est homo in mundum (Evangelium secundum Ioannem 16, 21)
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 23)
hæc in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 25)
illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 26)
ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi (Evangelium secundum Ioannem 16, 27)
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem (Evangelium secundum Ioannem 16, 28)
nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi (Evangelium secundum Ioannem 16, 30)
respondit eis Jesus modo creditis (Evangelium secundum Ioannem 16, 31)
ecce venit hora et jam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est (Evangelium secundum Ioannem 16, 32)
hæc locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum (Evangelium secundum Ioannem 16, 33)
quia verba quæ dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 8)