Found 20233 Results for: Re
et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo (Evangelium secundum Ioannem 6, 66)
ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro et jam non cum illo ambulabant (Evangelium secundum Ioannem 6, 67)
dixit ergo Jesus ad duodecim numquid et vos vultis abire (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitæ æternæ habes (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
respondit eis Jesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
post hæc ambulabat Jesus in Galilæam non enim volebat in Judæam ambulare quia quærebant eum Judæi interficere (Evangelium secundum Ioannem 7, 1)
dixerunt autem ad eum fratres ejus transi hinc et vade in Judæam ut et discipuli tui videant opera tua quæ facis (Evangelium secundum Ioannem 7, 3)
neque enim fratres ejus credebant in eum (Evangelium secundum Ioannem 7, 5)
ut autem ascenderunt fratres ejus tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
Judæi ergo quærebant eum in die festo et dicebant ubi est ille (Evangelium secundum Ioannem 7, 11)
respondit eis Jesus et dixit mea doctrina non est mea sed ejus qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 7, 16)