Found 20233 Results for: Re
addens in sacrificio libamenta quæ pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cærimoniis holocausti matutini (Liber Leviticus 9, 17)
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu (Liber Leviticus 9, 18)
adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum jecoris (Liber Leviticus 9, 19)
posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari (Liber Leviticus 9, 20)
ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini (Liber Leviticus 9, 23)
et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbæ laudaverunt Dominum ruentes in facies suas (Liber Leviticus 9, 24)
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)
egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino (Liber Leviticus 10, 2)
vocatis autem Moses Misaël et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra (Liber Leviticus 10, 4)
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem cœtum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israël plangant incendium quod Dominus suscitavit (Liber Leviticus 10, 6)
vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctæ unctionis est super vos qui fecerunt omnia juxta præceptum Mosi (Liber Leviticus 10, 7)
vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia præceptum est sempiternum in generationes vestras (Liber Leviticus 10, 9)