Found 20233 Results for: Re
et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël (Evangelium secundum Lucam 22, 30)
ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Evangelium secundum Lucam 22, 32)
qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire (Evangelium secundum Lucam 22, 33)
et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me (Evangelium secundum Lucam 22, 34)
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli (Evangelium secundum Lucam 22, 39)
et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem (Evangelium secundum Lucam 22, 40)
et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram (Evangelium secundum Lucam 22, 44)
et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes præ tristitia (Evangelium secundum Lucam 22, 45)
et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem (Evangelium secundum Lucam 22, 46)
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Judas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Jesu ut oscularetur eum (Evangelium secundum Lucam 22, 47)