Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace (Evangelium secundum Lucam 7, 50)

  • et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum prædicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo (Evangelium secundum Lucam 8, 1)

  • et mulieres aliquæ quæ erant curatæ ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quæ vocatur Magdalene de qua dæmonia septem exierant (Evangelium secundum Lucam 8, 2)

  • cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem (Evangelium secundum Lucam 8, 4)

  • exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres cæli comederunt illud (Evangelium secundum Lucam 8, 5)

  • et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem (Evangelium secundum Lucam 8, 6)

  • et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum hæc dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Lucam 8, 8)

  • quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant (Evangelium secundum Lucam 8, 10)

  • qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant (Evangelium secundum Lucam 8, 12)

  • nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt (Evangelium secundum Lucam 8, 13)

  • quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitæ euntes suffocantur et non referunt fructum (Evangelium secundum Lucam 8, 14)

  • quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia (Evangelium secundum Lucam 8, 15)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina