Found 20233 Results for: Re
et murmurabant Pharisæi et scribæ eorum dicentes ad discipulos ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis (Evangelium secundum Lucam 5, 30)
et respondens Jesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent (Evangelium secundum Lucam 5, 31)
non veni vocare justos sed peccatores in pænitentiam (Evangelium secundum Lucam 5, 32)
at illi dixerunt ad eum quare discipuli Johannis jejunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisæorum tui autem edunt et bibunt (Evangelium secundum Lucam 5, 33)
quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere jejunare (Evangelium secundum Lucam 5, 34)
et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt (Evangelium secundum Lucam 5, 37)
sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur (Evangelium secundum Lucam 5, 38)
factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli ejus spicas et manducabant confricantes manibus (Evangelium secundum Lucam 6, 1)
et respondens Jesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus (Evangelium secundum Lucam 6, 4)
factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus ejus dextra erat arida (Evangelium secundum Lucam 6, 6)
observabant autem scribæ et Pharisæi si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum (Evangelium secundum Lucam 6, 7)