Found 20233 Results for: Re
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilææ cui nomen Nazareth (Evangelium secundum Lucam 1, 26)
et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus (Evangelium secundum Lucam 1, 28)
et regnabit in domo Jacob in æternum et regni ejus non erit finis (Evangelium secundum Lucam 1, 33)
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Evangelium secundum Lucam 1, 35)
et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth exultavit infans in utero ejus et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth (Evangelium secundum Lucam 1, 41)
et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui (Evangelium secundum Lucam 1, 42)
et beata quæ credidit quoniam perficientur ea quæ dicta sunt ei a Domino (Evangelium secundum Lucam 1, 45)
quia respexit humilitatem ancillæ suæ ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes (Evangelium secundum Lucam 1, 48)
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in sæcula (Evangelium secundum Lucam 1, 55)
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam (Evangelium secundum Lucam 1, 56)
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris ejus Zacchariam (Evangelium secundum Lucam 1, 59)