Found 20233 Results for: Re
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introjens in hominem non potest eum communicare (Evangelium secundum Marcum 7, 18)
quia non introit in cor ejus sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas (Evangelium secundum Marcum 7, 19)
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere (Evangelium secundum Marcum 7, 24)
erat autem mulier gentilis Syrophœnissa genere et rogabat eum ut dæmonium eiceret de filia ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum (Evangelium secundum Marcum 7, 28)
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos (Evangelium secundum Marcum 7, 31)
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum (Evangelium secundum Marcum 7, 32)
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 33)
et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire (Evangelium secundum Marcum 7, 34)
et statim apertæ sunt aures ejus et solutum est vinculum linguæ ejus et loquebatur recte (Evangelium secundum Marcum 7, 35)
et præcepit illis ne cui dicerent quanto autem eis præcipiebat tanto magis plus prædicabant (Evangelium secundum Marcum 7, 36)